- BARIS
- I.BARISIndiae fluv. in cuius ostiis Barace sita fuit, Emporium nobile, de quo supra. Eidem flumini adpositum est Nelcyndae emporium, unde secundô amne lintres descendebant in Baracen, quae piper ex Cottonare vehebant. Salmas. ad Solin. p. 1187. Alias Baris Vitruviô teste, idem Graecis, quod fala Latinis: Sunt autem falae turres rotundae, quarum fastigium ovi refert imaginem. Cuiusmodi ὠοειδῆ δημιουργήματα, in Circo erant, ab Agrippa primum exstrui iussa, ad ostendendum Curriculorum numerum. Servis in l. 9. Aen. de Phalarica, Unde et in Circo falae dicuntur divisiones inter Euripum et metas, quod ibi constructis ad tempus, turribus his telis pugna edi solebat. Ad quem eundem usum delphines quoque eôdem curante facti. Quae causa est, quod utrosque iungat Iuvenal. Sat. 6. v. 590.Quae nudis longe ostentat cervicibus aurum,Consulit ante Falas Delphinorumque columnas.Sed de his inferius dicendi locus erit. Vide Salmas. ad Solin. p. 911. uti de vavis genere eôdem nomine indigitatô infra, voce Navis.II.BARIScastellum Templo Hierosolymitano adiacens, quod postea Antonia cognominatum est. Ioseph. de Bell. Iud. l. 1. Apud Stephanum legimus, Βάρις, πόλις, τὸ ἐθνικὸν Βαρίτης. Λέγεται Βκρις ἡ οἰκία, ὡς Ποσίδιππος, καὶ ἡ συνοικία, ὡς Ε῎φορος. Navigii genus ita vocari, testes sunt Hesychius et Suidas. Ionum autem id vocabulum esse, Corinthus auctor est. Videntur vero et illi a barbaris accepisse; ac propterea, puto, Euripides Βαρβάρους βάριδας dixit. Et a quibus potius, quam Aegyptiis? Nam Herodotus in Euterpe, cum locurus esset de genere navigii Aegyptiaci, atque id nominâsset Βάριν, subicit, Τοῦτο γὰρ δὴ οὔνομά ἐςτι τοῖσι πλόιοισι τούτοισι. Propertius quoque, qui unus Latinorum usus videtur, sic scribit de Aegypti Regina l. 3. Eleg. 10. v. 39.Scilicet incesti meretrix Regina CanopiUna Philippeô sanguine inusta notâ,Ausa Iovi nostro latrantem opponere Anubim,Et Tiberim Nili cogere ferre minas;Romanamque tubam crepitanti pellere sistrô.Baridos et contis rostra Liburna sequi.Nic. Lloydius.III.BARISe septentrionibus peregrinatus est, in Graeciam, ubi Apollini serviit et oracula conscripsit, quae βαρίδες ab eo vocata. Scholia in Aristoph. Equites.IV.BARISurbs Pamphyliae, in Pisidia regione Asiae minoris iuxta fontes fluv. Cataractes, versus Taurum montem 30. milliar. ab Antiochia Pisidiae in Occasum. Episcopalis sub Archiepiscopo Antiocheno.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.